Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 15

1 de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo pr. Kal.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme