Book 15
16
tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένωσ scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud adhuc, summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
1
narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo modo οἶκος φίλοσ. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.