Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 15

2 Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. habeo unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerit. o negotia non ferenda! quae feruntur tamen. τῶνδε αἰτίαν τῶν Βρούτων τις ἔχει. in Octaviano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, videbatur que erga nostros ἥρωασ ita fore ut nos vellemus animatus. sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid κατηχήσει, magni consili est. vitricus quidem nihil censebat; quem Asturae vidimus. sed tamen alendus est et, ut nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si praecipit †nostro nostri†. cui quidem ille deditus mihi videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat. bona indoles, ἐὰν διαμείνῃ.
1 viii Kal. duas a te accepi epistulas. respondebo igitur priori prius. adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen. orationem tibi misi. eius custodiendae et proferendae arbitrium tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes?
2 indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror. quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. scribes igitur quicquid audieris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme