Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 14

2 altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum †φαλάκωμα, ut putas. processit enim, sed minus diutius. sermone eius† sum retentus. quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet? habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti.
4 in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam. verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.
1 Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.
2 ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos? odorare tamen Antoni διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme