Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 13

1 ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore tum enim mentio Canae.
2 omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme