Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 12

2 heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem, causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.
3 de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.
1 ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam gratus? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
1 Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme