Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 12

2 sed de Catone πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam ψιλῶσque velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit. sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.
1 Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad διψῶσαν κρήνην sed ad Πειρήνην eum venisse, ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ in te κρήνῃ, ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα
2 sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme