Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 11

4 accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.
4A quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora. tu id velim quod scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. qua levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter. hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale. de pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme