Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 11

3 quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim ut possim adversas.† ego huius miserrimae †facultate† confectus conflictor. nihil umquam simile atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.
← Previous 38 / 38

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme