Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

10 sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
11 Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem posse coniungi. rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus. †exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis Decembribus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme