Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

8 nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur. credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non verecunda admodum gravis et copiosus fui.
9 ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt. ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme