Book 1
6
vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt.
7
atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.