Book 1
10
sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen quid hoc? simile est, inquam quasi in operto dicas fuisse. — quid inquit homini Arpinati cum aquis calidis? narra inquam patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit; nosti enim Marianas. quousque inquit hunc regem feremus? Regem appellas inquam cum Rex tui mentionem nullam fecerit?; ille autem Regis hereditatem spe devorarat. domum inquit emisti. putes inquam dicere: iudices emisti. iuranti inquit tibi non crediderunt. mihi vero inquam xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt. Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
11
noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti. nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus Cn. Ciceronem appellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas (ἐπισημασίασ sine ulla pastoricia fistula auferebamus.