Thesauros Literature letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Book 1

5 provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae. A. d. iii Non. Decembr. mendose fuisse animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur. in illam orationem Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit.
6 novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul Autronianam domum emit HS † C_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ †. quid id ad me? inquies. tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis liberiorem epistulam exspecta. vi Kal. Febr. M. Messalla, M. Pisone coss.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme