Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 9

5 quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus. quis enim hoc non dederit nobis ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei p. praeponendam putaverunt? quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?
6 sed plus facio quam Caninius mandavit, †iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, †quae tua audiero, ne quid ignores.
1 cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, su/n te du/' e)rxome/nw ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse: quíd hic mihi faciét patri? itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme