Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 9

4 *peri\ dunatw=n me scito kata\ *dio/dwron kri/nein. quapropter si venturus es, scito necesse esse te venire ; sin autem non es, a)duna/twn est te venire. nunc vide utra te kri/sis magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur ; hoc etiam kata\ *xru/sippon dunato\n? est. de Coctio mihi gratum est ; nam id etiam Attico mandaram. tu si minus ad nos, nos accurremus ad te ; si hortum in bybliotheca habes, deerit nihil.
1 mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ; qua re istum diem probo, itaque eundem ipse sequar.
2 consili nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus. domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.
3 mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme