Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 9

5 habes scholam Stoicam: o( sofo\s eu)qurrhmonh/sei. quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est ; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici ; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur K. Martiis. tu me diliges et valebis.
1 Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme