Book 9
8
nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius' fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam totam sustuli ; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis.
9
sed quid haec loquimur? liceat modo isto venire. tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi. ego tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias oportebit ; cetera more nostro. superiora illa lusimus.
10
de villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ; itaque puto me praetermissurum ; salis enim satis est, sannionum parum.