Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 8

2 de re p. quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio. de comitiis consularibus incertissima est existimatio. ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit. hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo. syngrapham Sittianam tibi commendo. commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme