Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 7

1 ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse. nam primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare. tamquam enim syngrapham ad imperatorem non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme