Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 6

2 de curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. tantis pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit. omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non curares. quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere. tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse. sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. vale.
1 dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit. nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. nihil est praeterea cur adventibus te offerre gestias. multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme