Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 2

3 ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum. habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme