Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 16

2 incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda ; nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. te, ut dixi, fero in oculis. ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, dissaviabor. me ama. vale.
← Previous 23 / 23

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme