Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 15

7 Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum, exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio ; poena adficeret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad contentionem uteretur ; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme