Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 14

4 ut scribis, spero fore semper nostrum. de familia liberata nihil est quod te moveat. primum tuis ita promissum est, . te facturam esse, ut quisque esset meritus ; est autem in 10 officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo ; ceterorum servorum ea causa est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertinerent, servirent praeterquam oppido pauci. sed haec minora sunt.
5 tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam reciperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare possimus. nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. viximus, floruimus ; non vitium nostrum sed virtus nostra nos adflixit ; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. sed si hoc fuit liberis nostris gratius nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme