Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

4 id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies, si omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis, vultu denique exprompseris ; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse, sed tamen suspicor. ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis.
5 harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. cura ut valeas.
6a P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus ; cuius causa quanto opere cuperem deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat. vale.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme