Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

2 Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ;
3 sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam ; nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus ; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme