Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

79 et te scire arbitror quanti fecerim C. Avianium Flaccum, et ego ex ipso audiveram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius in Sicilia est; Marcus est nobiscum. ut illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
← Previous 68 / 68

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme