Book 13
61
T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror ; quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem tum etiam secundum heredem instituerit. eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei volunt solvere. . pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietuir, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.
62
et in Atili negotio te amavi (cum enim sero venissem, tamen honestum equitem R. beneficio tuo conservavi) et me hercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem necessitudinem. itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime. Quintum, fratrem meum, si me diligis, eo numero cura ut habeas quo me. ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris.