Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

59 M. Fadium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus. in eius controversiis quid decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
1 L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum ; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum diligo ; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime honam benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. pergratum mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme