Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

45 L. Egnatio uno equite R. vel familiarissime utor. eius Anchialum servum negotiaque quae habet in Asia tibi commendo non minore studio quam si rem meam commendarem. sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo cotidianam consuetudinem summam intercedere, sed etiam officia magna et mutua nostra inter nos esse. quam ob rem etiam atque etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te satis diligenter scripsisse ; nam de tua erga me voluntate non dubitabat. id ut facias te etiam atque etiam rogo. vale.
46 L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. ea re utrumque scripsi, ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic commendo ut unum ex nostra domo. valde mihi gratum erit, si curaris ut intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
47 quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione : 'quid, si hoc melius?' sed haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme