Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

39 Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
1 L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.
1 quae fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tu m Pompeius, quotienscumque me videt (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis. addo etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima voluptate adfici.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme