Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

3 A. Fufium, unum ex meis intimis observantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes ut mihi coram recepisti. tam gratum mihi id erit quam quod gratissimum ; ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in perpetuum devinxeris.
1 Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est ; magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme