Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 13

25 Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magno opere commendo ut et hospitem meum et familiarem meum et gratum hominem et virum bonum et principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse.
1 L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme