Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 12

1 hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme