Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 12

2 ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian. fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis. nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p. provinciam absens obtinebat. itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo .
3 quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis. ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme