Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 12

1 gratae mihi tuae litterae, nisi quod Sinuessanum deversoriolum contempsisti. quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris u(pomnhmatismo\n. sic igitur facies meque amabis et scripto aliquo lacesses ; ego enim respondere facilius possum quam provocare. quod si, †ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam adferet. plura otiosus ; haec cum essem in senatu exaravi.
1 C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera. Eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem ; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules. erit id mihi gratissimum. da operam ut valeas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme