Thesauros Literature letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Book 1

3 ego neque de meo studio neque de non nullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum; vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.
1 tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer tamen adficior summo dolore eius modi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere; te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi.
2 nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme