Thesauros Literature History de Origine et Situ Germanorum Liber

de Origine et Situ Germanorum Liber

de Origine et Situ Germanorum Liber Tacitus, Cornelius
46.3 Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim
46.4 comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum.
46.5 sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus
46.6 esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere: quod ego ut incompertum in medio relinquam.
← Previous 29 / 29

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme