Thesauros Literature History De Vita Iulii Agricolae

De Vita Iulii Agricolae

De Vita Iulii Agricolae Tacitus, Cornelius
10.4 scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama: transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam
10.5 litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus
10.6 insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui
10.7 maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
11.1 Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
11.2 habitus corporum varii atque ex eo argumenta. namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme