Thesauros Literature History De Vita Iulii Agricolae

De Vita Iulii Agricolae

De Vita Iulii Agricolae Tacitus, Cornelius
23.2 inventus in ipsa Britannia terminus. namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.
24.1 Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii
24.2 partem magnis in vicem usibus miscuerit. spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas superat. solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia differunt; melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti.
24.3 Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme