Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

11.10 Nec illa de vita, quae offerebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recepit.Ibi maximos,
11.11 ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est.
12.1 Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua imperio diversis orbis emicabant.
12.2 Nova quippe pax, revomebant: removebant B. infra Aldus: intra codd. regum: regem B. sic om. B. recepit: recipit BNL. soluta: resoluta cod. Iordanis Polling.: victa B. districto circa mala sua: destricto circa asa sua B. necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant.
12.3 Ad septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrii, Pannonii, Delmatae, Moesi, Thraces et Dari, Sarmatae atque Germani.
12.4 NORICIS animos Alpes dabant, quasi in rupes et nives bellum non posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Vcennos atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum pacavit.
12.5 Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme