Book 2
11.5
Nobis quadringentae amplius naves, ducentae minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis in novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur;
11.6
quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.
11.7
Nec ulla re magis hostilium copiarum apparuit magni- facilior: felicior B. amictu Freinshemius: animo codd. Leucada Rossbachius: leucadam B. non post ducentae codd., dei. Titzius. a senis: adenis B. ad arbitrium om. B. re: res B. tudo quam post victoriam. Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
11.8
Prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. Mox secutus Antonius, sed instare vestigiis Caesar.
11.9
Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, promere: prope manu tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem: nam pulchritudo infra pudicitiam principis fuit.