Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

10.4 legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;
10.5 iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis: sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat;
10.6 adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.
10.7 Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se in om. B. duas: suas B. speciem: specie B. Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis. Non minor ex via postea quam ab hostibus accepta clades.
10.8 Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur noxiae etiam dulces fuere.
10.9 Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme