Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

9.5 Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset.
9.6 Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum.
9.7 Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.
10.1 EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
10.2 Sed—inmensa vanitas hominis— dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque gladio Vossius: claudio B: aclaudio N L. equitatum toto: et que tantum totum B. consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere,
10.3 relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit. Missis undique sagittis duas

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme