Book 2
8.4
Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans hae sunt inquit carinae tuebatur. Puteolos Bezzenbergerus: turbatur per (=pn = proprium nomen) puteolos B. Aenariam: tenariam B. congressus: congressas B. demersit: emersit B. Menas: mensas B. praedabundi Halmius: praedendi B. hoc putabant post Neptuno add. B, dei Hauptius. et: ut B. meae ; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent.
8.5
Sed inportunitate Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat; detrectare coepit foederis pactum. Itaque itum ad arma rursus, et iam totis imperii viribus classis in iuvenem conparata est, cuius molitio ipsa magnifica.
8.6
Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret.
8.7
Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper.
8.8
Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris, ad hostium arbitrium sub percussore moriturus.