Book 2
7.15
Quis sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur. ut om. B. utrimque Palat. Rehd.: utrumque B N. sint Spengelius: sunt codd. Cassi: classi B: cassii N: cassias L. Brutus add. Tollius: cf. Dio Cass. XLVII, 49. error: errore B. superesse: superesset B. persuasione N: suasione B.
8.1
Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniam-que habebat; iam et classe medium mare insederat.
8.2
O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, Formias, Vultur-num, totam denique Campaniam, Pontias et Aena-riam, ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus Caesaris naves et incendit et demersit;nec ipse tantum, sed Menas et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi per litora cuncta volitabant.
8.3
Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et pax cum hoste—si modo hostis Pompei filius—tamen feriretur.