Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

7.10 quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus tum: tot B. inminentia cladis destinatae signa latuerunt N: imminentia destinate cladis latuerunt B. castra om. B. Aethiops: aethiope B. ac: hoc B. est om. B N. et om. B N. stabat Salmasius'. staret B: starent N L. invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit,
7.11 ut—par utrimque discrimen—capta sint hinc Caesaris castra, inde Cassi.Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens Brutusefflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error
7.12 dedit. Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.
7.13 Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.
7.14 Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme