Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

7.3 Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur.
7.4 Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam Romae: romanae B. depulisse: depulisset B. videbantur: videbatur B. et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.
7.5 Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur.
7.6 Illi comparatis ingentibus copiis eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum inminentia cladis destinatae signa latuerunt.
7.7 Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit.
7.8 Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit et, quae esset interrogata, Tuus inquit malus genius, ac sub oculis mirantis evanuit.
7.9 Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme