Thesauros Literature History Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Book 2

4.4 At Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus—quis crederet? 5—consulem ad greditur, obsidione Mutinae liberat Brutum, Antonium exuit castris.
4.5 Tunc quidem etiam manu pulcher apparuit. Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.
5.1 Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.
5.2 Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma se plenae scripsi: is plenae B: .se. plene L. furtis: viri fortis B: fortis (o in u mut.) L. et heredem ante hereditatem add. B. obsidere. At Iahnius: obsiderat B: obsidebat NL. crederet: credere B. tum Mommsenus: ut B.
5.3 cierat. Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.
6.1 Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia.
6.2 Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme